Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Quid clamas, obsecro?
Syra
Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.
Dorippa
Quid, mulier? 685
Syra
Mulier meretrix. 685
Dorippa
Veron serio? 685
Syra
Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.
 
quamvis insipiens poterat persentiscere
 
illam esse amicam tui viri bellissumi.
Dorippa
Credo mecastor.
Syra
Ei hac mecum, ut videas semul
 
tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.— 690
Dorippa
Ecastor vero istuc eo quantum potest.—
[Textpart 2]
Parumne ést malai rei, quod amat Demipho,
Lysimachvs
ni sumptuosus insuper etiam siet?
 
decem sí vocasset summos ad cenam viros,
 
nimium obsonavit. sed coquos, quasi in mari 695
 
solét hortator remiges hortarier,
 
ita hortabatur. egomet conduxi coquom.
 
sed eum demiror non venire, ut iusseram.
 
sed quinam hinc a nobis exit? aperitur foris.
← Önceki Perde 4 · 2 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi