Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 5]
Defessus sum urbem totam pervenarier: 805
Evtychvs
nihil investigo quicquam de illa muliere.
 
sed mater rure rediit, nam video Syram
 
astare ante aedis. Syra.
Syra
Quis est qui me vocat?
Evtychvs
Erus atque alumnus tuos sum.
Syra
Salve, alumne mi.
Evtychvs
Iam mater rure rediit? responde mihi. 810
Syra
Sua quidem salute ac familiai maxuma.
Evtychvs
Quid istúc negotist?
Syra
Tuos pater bellissumus
 
amicam adduxit intro in aedis.
Evtychvs
Quo modo?
Syra
Adveniens mater rure eam offendit domi.
Evtychvs
Pol haud censebam istarum esse operarum patrem. 815
 
etiam nunc mulier intust?
Syra
Etiam.
Evtychvs
Sequere me.—
[Textpart 6]
Ecastor lege dura vivont mulieres
Syra
multoque iniquiore miserae quam viri.
← Önceki Perde 4 · 11 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi