Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
Lysimachvs
nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit. 585
 
metuo ego uxórem, cras si rure redierit
 
ne illam hic offendat.
Demipho
Res parata est, sequere me.—
[Textpart 4]
Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?
Charinvs
si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.
 
ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium: 590
 
ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.
 
spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:
 
si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;
 
sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.
 
sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus, 595
 
iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst,
 
quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.
 
sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam.
 
nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;
 
tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput. 600
 
Eutyche.
Evtychvs
Eu, Charine.
← Önceki Perde 3 · 7 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi