Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;
Demipho
iam iurgio enicabit, si intro rediero.
 
verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,
 
sed hunc vicinum prius conveniam quam domum
 
redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo, 560
 
ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.
[Textpart 3]
Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
Demipho
Me dicit.
Lysimachvs
Quid ais, Demipho?
Demipho
Est mulier domi?
Lysimachvs
Quid censes?
Demipho
Quid si visam?
Lysimachvs
Quid properas? mane.
Demipho
Quid faciam? 565
Lysimachvs
Quod opust facto facito ut cogites. 565
Demipho
Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
 
ut illo íntro eam.
Lysimachvs
Itane vero, vervex? intro eas?
Demipho
Quid aliud faciam?
Lysimachvs
Prius hoc ausculta, atque ades:
← Önceki Perde 3 · 5 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi