Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
neque est neque erit.
Lysimachvs
Nolim quidem. homo hercle periuravit.
Pasicompsa
Nullum adulescentem plus amo. 540
Lysimachvs
Puer est ille quidem, stulta. 540
 
nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.
Pasicompsa
Quid, dentes?
Lysimachvs
Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit
 
ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—
[Textpart 2]
Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:
Demipho
emptast amica clam uxorem et clam filium. 545
 
certumst, antiqua recolam et servibo mihi.
 
decurso spatio breve quod vitae relicuomst
 
voluptáte, vino et amore delectavero.
 
nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.
 
adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer, 550
 
rei tuae quaerundae convenit operam dare;
 
demum igitur quom sis iam senex, tum in otium
 
te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst
 
quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.
 
interea tamen huc intro ad me invisam domum: 555
← Önceki Perde 3 · 4 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi