Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,
Evtychvs
subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum. 640
Charinvs
Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.
 
numquid est quod dicas aliud de illo?
Evtychvs
Tantum, quod sciam.
Charinvs
Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
 
non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.
 
sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum: 645
 
Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,
 
Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.
Evtychvs
Cur istuc coeptas consilium?
Charinvs
Quia enim me adflictat amor.
Evtychvs
Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,
 
sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, 650
 
iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit?
 
quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?
 
quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.
 
cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?
 
si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, 655
 
quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere
← Önceki Perde 3 · 11 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi