Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
bonum quaé meum comprimit cónsilium. 340
Charinvs
míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui,
 
ratús clam patrém me meúm posse habere:
 
is rescivit et vidit, et perdidit me;
 
neque is cum roget quid loquar cogitatumst,
 
ita animi decem in pectore incerti certant. 345
 
nec quid corde nunc consili capere possim
 
scio, tantus cum cura meost error animo,
 
dum servi mei perplacet mihi consilium,
 
dum rursum haud placet nec pater potis videtur
 
induci ut putet matri ancillam emptam esse illam. 350
 
nunc si dico ut res est atque illam mihi me
 
emisse indico, quem ad modum existumet me?
 
atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
 
scio saevos quam sit, domo doctus. igitur
 
hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare.
 
iam hínc olim invitum domo extrusit ab se,
 
mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.
 
úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?
 
nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam: 360
← Önceki Perde 2 · 8 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi