Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
Vin patri sublinere pulchre me os tuo? 485
Charinvs
Sane volo. 485
Evtychvs
Visne eam ad portum—
Charinvs
Qui potius quam voles?
Evtychvs
Atque eximam
 
mulierem pretio?
Charinvs
Qui potius quam auro expendas?
Evtychvs
Vnde erit?
Charinvs
Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.
Evtychvs
Sanun es?
Charinvs
Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.
Evtychvs
Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? 490
Charinvs
Auctarium 490
 
adicito vel mille nummum plus quam poscet.
Evtychvs
Iam tace.
 
sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?
Charinvs
Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.
Evtychvs
Iam istuc 'aliquid fiet' metuo.
Charinvs
Quin taces?
Evtychvs
Muto imperas.
← Önceki Perde 2 · 18 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi