Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
Eutychus,
Evtychvs
tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus. 475
Charinvs
Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam.
Evtychvs
Scio;
 
omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.
Charinvs
Quid id est quod scis?
Evtychvs
Tuos pater volt vendere—
Charinvs
Omnem rem tenes.
Evtychvs
Tuam amicam.
Charinvs
Nimium multum scis.
Evtychvs
Tuis ingratiis.
Charinvs
Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam? 480
Evtychvs
Tute heri ipsus mihi narrasti.
Charinvs
Satin ut oblitus fui,
 
tibi me narravisse?
Evtychvs
Hau mirumst factum.
Charinvs
Te nunc consulo.
 
responde: quo leto censes me ut peream potissimum?
Evtychvs
Non taces? cave tu istuc dixis.
Charinvs
Quid vis me igitur dicere?
← Önceki Perde 2 · 17 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi