Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
etiam nunc adnutat addam sex minas.
Charinvs
Septem mihi.
Demipho
Numquam edepol me vincet hodie.
Charinvs
Commodis poscit, pater.
Demipho
Nequiquam poscit: ego habeo.
Charinvs
At illic pollicitust prior.
Demipho
Nihili facio. 440
Charinvs
Quinquaginta poscit. 440
Demipho
Non centum datur. 440
 
potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam?
 
maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
 
sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
Charinvs
Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit
 
eius amore. 445
Demipho
Multo hercle ille magis senex, si tu scias. 445
Charinvs
Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior
 
ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
Demipho
Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro.
Charinvs
Quid ais?
Demipho
Quid est?
← Önceki Perde 2 · 14 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi