Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Quid? ea ut videtur mulier?
Charinvs
Non edepol mala.
Demipho
Vt moratast?
Charinvs
Nullam vidi melius mea sententia.
Demipho
Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi.
Charinvs
Eho an vidisti, pater?
Demipho
Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
Charinvs
Qui vero? 395
Demipho
Quia †non nostra formam habet dignam domo. 395
 
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
 
lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
 
quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:
 
horunc illa nihilum quicquam facere poterit.
Charinvs
Admodum.
 
ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae. 400
Demipho
Ne duas, neve te advexisse dixeris.
Charinvs
Di me adiuvant.
Demipho
Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,
 
neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,
 
neque sinam. 405
← Önceki Perde 2 · 11 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi