Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,
Charinvs
non, ut ego, amori neque desidiae in otio
 
operam dedisse, neque potestatem sibi
 
fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre:
 
multo opere immundo rustico se exercitum, 65
 
neque nisi quinto anno quoque †positum visere
 
urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum,
 
rus rusum confestim exigi solitum a patre.
 
ibi multo primum sese familiarium
 
laboravisse, quom haec pater sibi diceret: 70
 
tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis,
 
tibi denique iste pariet laetitiam labos.
 
postquam recesset vita patrio corpore,
 
agrum se vendidisse atque ea pecunia
 
navem, metretas quae trecentas tolleret, 75
 
parasse atque ea se mercis mercatum undique,
 
adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;
 
me idem decere, si ut deceret me forem.
 
ego mé ubi invisum meo patri esse intellego
 
atque odio me esse quoi placere aequom fuit,
← Önceki Perde 1 · 4 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi