Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
atque animus studio amotus puerilist meus,
Charinvs
amare valide coepi hinc meretricem: ilico
 
res exulatum ad illam clám abibat patris.
 
leno importunus, dominus eius mulieris,
 
vi summa ut quicque poterat rapiebat domum. 45
 
obiurigare pater haec noctes et dies,
 
perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;
 
lacerari valide suam rem, illius augerier.
 
summo haec clamore; interdum mussans conloqui:
 
abnuere, negitare adeo me natum suom. 50
 
conclamitare tota urbe et praedicere,
 
omnes tenerent mutuitanti credere.
 
amorem multos inlexe in dispendium:
 
intemperantem, non modestum, iniurium
 
trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo; 55
 
ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma
 
omnis labores invenisset perferens,
 
in amoribus diffunditari ac didier.
 
convicium tot me annos iam se pascere;
 
quod nisi puderet, ne luberet vivere. 60
← Önceki Perde 1 · 3 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi