Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
magno atque solido multat infortunio,
Charinvs
nec pol profecto quisquam sine grandi malo
 
praequam res patitur studuit elegantiae.
 
sed amori accedunt etiam haec, quae dixi minus:
 
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, 25
 
ineptia stultitiaque adeo et temeritas,
 
incogitantia excors, immodestia,
 
petulantia et cupiditas, malevolentia,
 
inertia, aviditas, desidia, iniuria,
 
inopia, contumelia et dispendium, 30
 
multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia,
 
quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui,
 
tam amator profert saepe advorso tempore;
 
hoc pauciloquium rursum idcirco praedico,
 
quia nullus umquam amator adeost callide 35
 
facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.
 
nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:
 
eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die.
 
illuc revorti certumst, conata eloquar.
 
principio ut ex ephebis aetate exii 40
← Önceki Perde 1 · 2 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi