Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
rogitare occepit cuia esset.
Charinvs
Quid respondit?
Acanthio
Ilico
 
occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae
 
emisse illam.
Charinvs
Visun est tibi credere id?
Acanthio
Etiam rogas?
 
sed scelestus subigitare occepit.
Charinvs
Illamne, obsecro?
Acanthio
Mirum quin me subigitaret.
Charinvs
Edepol cor miserum meum,
 
quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem. 205
 
perii.
Acanthio
Em istuc unum verbum dixisti verissimum.
 
stultitia istaec est.
Charinvs
Quid faciam? credo, non credet pater,
 
si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi
 
scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.
 
neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, 210
 
eam me emisse ancillam matri.
← Önceki Perde 1 · 13 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi