Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Immo hercle †ludere negas;
Senex
nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia.
 
quid tu ais? num hinc exmigrastis?
Matrona
Quem in locum aut quam ob rem, obsecro?
Senex
Non edepol scio.
Matrona
Profecto ludit te hic. non tu tenes?
Senex
Iam vero, Menaechme, satis iocatu's iocatus es . nunc hanc rem gere. 825
Menaechmvs
Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es?
 
† tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
Matrona
Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos
 
ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
Menaechmvs
Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,
 
ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
Matrona
Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
Senex
Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
Menaechmvs
Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas? 835
 
audio, sed non abire possum ab his regionibus,
 
ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,
 
poste autem illinc hircus † alus, qui saepe aetate in sua
 
perdidit civem innocentem falso testimonio.
← Önceki Perde 5 · 8 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi