Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus. 755
Senex
nam pernicitas deserit: consitus sum
 
senectute, onustum gero corpus, vires
 
reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.
 
nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:
 
quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost. 760
 
sed haec res mihi in pectore et corde curaest,
 
quidnam hóc sit negóti, quod fília sic
 
repénte expetít me, ut ád sese irem.
 
nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid
 
velít, quid me accersat.
 
verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.
 
credo cum viro litigium natum esse aliquod. 765
 
ita istaec solent, quae viros subservire
 
sibi postulant, dote fretae, feroces.
 
et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
 
verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
 
nec pol filia umquam patrem accersit ad se, 770
 
nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa.
 
sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse
← Önceki Perde 5 · 4 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi