Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 9]
in patriam redeamus ambo.
Menaechmvs
Frater, faciam, ut tu voles.
 
auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim
 
eamus intro, frater.
Sosicles
Fiat.
Messenio
Scitin quid ego vos rogo?
Menaechmvs
Quid? 1155
Messenio
Praeconium mi ut detis. 1155
Menaechmvs
Dabitur. 1155
Messenio
Ergo nunciam 1155
 
vis conclamari auctionem fore?
Menaechmvs
Equidem die septimi.
Messenio
Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
 
venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
 
venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.
 
venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit. 1160
 
vix credo tota auctione capiet † quinquagesies.
 
nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.
← Önceki Perde 5 · 29 / 29

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi