Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 9]
Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
Messenio
nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
 
nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
 
sevocabo erum. Menaechme.
Menaechmvs Sosicles
Quid vis?
Messenio
Non ambos volo,
 
sed uter vostrorum est advectus mecum navi. 1085
Menaechmvs
Non ego. 1085
Sosicles
At ego.
Messenio
Te volo igitur. huc concede.
Sosicles
Concessi. quid est?
Messenio
Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
 
nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum.
 
neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,
 
quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem 1090
 
memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier.
Sosicles
Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
 
perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis
 
hunc meum fratrem esse.
Messenio
Spero.
← Önceki Perde 5 · 24 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi