Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
Menaechmvs
ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua 855
 
comminuam illo scipione quem ipse habet.
Senex
Dabitur malum,
 
me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.
Menaechmvs
Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
 
osse fini dedolabo ássulatim viscera.
Senex
Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi; 860
 
sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
Menaechmvs
Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
 
capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
 
ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
 
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust. 865
 
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,
 
cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
Senex
Mihin equis iunctis minare?
Menaechmvs
Ecce, Apollo, denuo
 
me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
 
sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit? 870
 
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
← Önceki Perde 5 · 10 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi