Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Edepol factum nequiter. 650
Menaechmvs
quis is Menaechmust?
Matrona
Tu istic, inquam.
Menaechmvs
Egone?
Matrona
Tu.
Menaechmvs
Quis arguit?
Matrona
Egomet.
Penicvlvs
Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.
Menaechmvs
Egon dedi?
Matrona
Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,
 
quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
Menaechmvs
Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?) 655
 
non dedisse.
Matrona
Immo hercle vero, nos non falsum dicere.
Menaechmvs
Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
Matrona
Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
 
cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre
 
dare foras, virum virile. quin refers pallam domum? 660
Menaechmvs
Ego faxo referetur.
Matrona
Ex re tua, ut opinor, feceris;
← Önceki Perde 4 · 8 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi