Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Perge tu.
Menaechmvs
Quid tu mihi
 
tristis es?
Matrona
Te scire oportet.
Penicvlvs
Scit, sed dissimulat malus.
Menaechmvs
Quid negotist?
Matrona
Pallam—
Menaechmvs
Pallam?
Matrona
Quidam pallam—
Penicvlvs
Quid paves?
Menaechmvs
Nil equidem paveo. 610
Penicvlvs
Nisi unum: palla pallorem incutit. 610
 
at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.
Menaechmvs
Non taces?
Penicvlvs
Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar.
Menaechmvs
Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.
Matrona
Ne ego mecastor mulier misera.
Menaechmvs
Qui tu misera es? mi expedi.
Penicvlvs
Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat. 615
Menaechmvs
Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)
← Önceki Perde 4 · 4 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi