Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
Erotivm
omné paratumst, ut iússisti
 
atque út voluisti, néque tibi 365
 
ullá morast intus.
 
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
 
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
Menaechmvs
Quícum haec mulier loquitur?
Erotivm
Equidem tecum.
Menaechmvs
Quid mecum tibi
 
fuit umquam aut nunc est negoti? 370
Erotivm
Quia pol te unum ex omnibus 370
 
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
 
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Menaechmvs
Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
 
quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Messenio
Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, 375
 
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
 
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
 
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Erotivm
Quid est?
← Önceki Perde 2 · 9 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi