Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
Cylindrvs
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
 
numquid vis?
Menaechmvs
Vt eas maximam malam crucem.
Cylindrvs
Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
 
dum ego haec appono ad Volcani violentiam. 330
 
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
 
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.—
Menaechmvs
Iamne abiit illic? edepol haud mendacia
 
tua verba experior esse.
Messenio
Observato modo:
 
nam istic meretricem credo habitare mulierem, 335
 
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
Menaechmvs
Sed miror qui ille noverit nomen meum.
Messenio
Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
 
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
 
si quae peregrina navis in portum advenit, 340
 
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
 
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
 
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
← Önceki Perde 2 · 7 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi