Thesauros Edebiyat Komedya Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
Menaechmvs
Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium. 265
Messenio
Quid eo vis?
Menaechmvs
Iam aps te metuo de verbis tuis.
Messenio
Quid metuis?
Menaechmvs
Ne mihi damnum in Epidamno duis.
 
tu magnus amator mulierum es, Messenio,
 
ego autem homo iracundus, animi perditi;
 
id utrumque, argentum quando habebo, cavero, 270
 
ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
Messenio
Cape atque serva. me lubente feceris.
[Textpart 2]
Bene opsonavi atque ex mea sententia,
Cylindrvs
bonum anteponam prandium pransoribus.
 
sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo, 275
 
prius iám convivae ambulant ante ostium,
 
quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
 
Menaechme, salve.
Menaechmvs
Di te amabunt quisquis es.
Cylindrvs
Quisquis quis ego sim?
Menaechmvs
Non hercle vero. 280
← Önceki Perde 2 · 3 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi