Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi
Epidicvs
pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.— 665
[Textpart 2]
Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos
Periphanes
habet?
Apoecides
Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis.
Periphanes
Tace sis, modo sine me hóminem apisci.
Apoecides
Dico ego tibi iam, ut scias:
 
alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,
 
lassitudine invaserunt misero in genua flemina. 670
Periphanes
Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,
 
ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
Apoecides
Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:
 
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
Epidicvs
Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium 675
 
mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
 
quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,
 
apolactizo inimicos omnis.
Periphanes
Vbi illum quaeram gentium?
Apoecides
Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.
Epidicvs
Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me. 680
← Önceki Perde 5 · 5 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi