Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?
Telestis
Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?
Epidicvs
Non me nosti?
Telestis
Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.
Epidicvs
Non meministi me auream ad te afferre natali die
 
lunulam atque anellum aureolum ín digitum? 640
Telestis
Memini, mi homo. 640
 
tune is es?
Epidicvs
Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos.
 
ália matre, uno patre.
Telestis
Quid pater meus? vivit?
Epidicvs
Animo liquido et tranquillo es, tace.
Telestis
Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas.
Epidicvs
Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. 645
Stratippocles
Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae.
 
siquid erit dubium, immutabo.
Danista
Bene fecisti, bene vale.—
Stratippocles
Nunc enim tú mea es.
Telestis
Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.
 
salve, frater.
← Önceki Perde 5 · 3 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi