Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?
Periphanes
Tua filia.
Philippa
Haecine?
Periphanes
Haec.
Philippa
Egone osculum huic dem?
Periphanes
Quor non, quae ex te nata sit?
Philippa
Tú homo insanis. 575
Periphanes
Egone? 575
Philippa
Tune. 575
Periphanes
Quor? 575
Philippa
Quia ego hanc quae siet 575
 
neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
Periphanes
Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem
 
habet haec,
Philippa
aliter catuli longe olent, aliter suis.
 
ne ego eam novisse 580
Periphanes
Pro deum atque hominum fidem, 580
 
quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi
 
atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem
 
tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?
← Önceki Perde 4 · 5 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi