Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Quid est quod voltus turbatust tuos? 560
Philippa
Filiam quam ex te suscepi—
Periphanes
Quid eam?
Philippa
Eductam perdidi.
 
hostium est potita.
Periphanes
Habe animum lenem et tranquillum. tace.
 
domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico
 
ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,
 
ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter 565
 
accuravit, utut ad alias res est impense inprobus.
Philippa
Fac videam, si mea, si salva mihi sit.
Periphanes
Eho, istinc, Canthara,
 
iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,
 
ut suam videat matrem.
Philippa
Remigrat animus nunc demum mihi.
[Textpart 2]
Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? 570
Periphanes
Vt matrem tuam 570
 
videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
Acropolistis
Quam meam matrem?
Periphanes
Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.
← Önceki Perde 4 · 4 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi