Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
facturum dixit rem esse divinam domi, 415
Apoecides
quia Thebis salvos redierit.
Periphanes
Rectam institit.
Apoecides
Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
 
quae hic administráret ad rem divinam tibi.
 
facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi
 
ego illic me autem sic assimulabam: quasi 420
 
stolidum, combardum me faciebam.
Periphanes
Em istuc decet.
Apoecides
Res magna amici apud forum agitur, ei volo
 
ire advocatus.
Periphanes
At quaeso, ubi erit otium,
 
revortere ad me extemplo.
Apoecides
Continuo hic ero.—
Periphanes
Nihil homini amicost opportuno amicius: 425
 
sine tuo labore quod velis actumst tamen.
 
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium
 
minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
 
os sublitum esset, itaque me albis dentibus
 
meus dérideret filius meritissumo. 430
← Önceki Perde 3 · 7 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi