Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,
Epidicvs
quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est. 370
Chaeribvlvs
Vorsutior es quam rota figularis.
Epidicvs
Iam ego parabo
 
aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,
 
quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur.
 
eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.
Stratippocles
Vt parate.
Epidicvs
Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam 375
 
mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati.
 
haec scitis iam ut futura sint. abeo.—
Stratippocles
Bene ambulato.
Chaeribvlvs
Nimis dóctus ille est ad male faciendum.
Stratippocles
Me equidem certo
 
servavit consiliis suis.
Chaeribvlvs
Abeamus intro hinc ad me.
Stratippocles
Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus; 380
 
virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.—
[Textpart 3]
Non oris causa modo homines aequom fuit
Periphanes
sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
← Önceki Perde 3 · 4 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi