Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem 355
Epidicvs
ut cum rediisses ne tibi eius copia esset.
Stratippocles
Euge.
(Epidicvs)
ea iam domist pro filia.
Stratippocles
Iam teneo.
Epidicvs
Nunc cautorem
 
dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me,
 
quasique amaret caveat.
Stratippocles
Haud male.
Epidicvs
Iam ípse cautor captust.
 
ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit; 360
 
is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.
Stratippocles
Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,
 
mi adempsit Orcus.
Epidicvs
Nunc ego hanc astutiam institui.
 
deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,
 
si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat 365
 
pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta
 
(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi
 
pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):
← Önceki Perde 3 · 3 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi