Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
secus sententia. 280
Periphanes
Immo docte. 280
Epidicvs
Quid tua autem, Apoecides? 280
Apoecides
Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?
Epidicvs
Iam simul igitur amota ei erit omnis consultatio
 
nuptiarum, ne gravetur quod velis.
Periphanes
Vive sapis,
 
et placet.
Epidicvs
Tum tu igitur calide quidquid acturu'sacturus es age.
Periphanes
Rem hercle loquere. 285
Epidicvs
Et repperi, haec te qui abscedat suspicio. 285
Periphanes
Sine me scire.
Epidicvs
Scibis, audi.
Apoecides
Sapit hic pleno pectore.
Epidicvs
Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina;
 
nam te nolo neque opus factost.
Periphanes
Quid iam?
Epidicvs
Ne te censeat
 
fili causa facere,
Periphanes
Docte.
← Önceki Perde 2 · 9 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi