Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Id lubidost scire. 240
Epidicvs
Ibi illarum altera 240
 
dixit illi quicum ipsa ibat—(
Periphanes
Quid?
Epidicvs
Tace ergo, ut audias)
 
postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:
 
“quam facile et quam fortunate évenit illi, obsecro,
 
mulieri, quam liberare volt amator.” quisnam is est?
 
inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem 245
 
Periphanai filium.
Periphanes
Perii hercle. quid ego ex te audio?
Epidicvs
Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui,
 
coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere,
 
quasi retruderet hominum me vis invitum.
Periphanes
Intellego.
Epidicvs
Ibi illa interrogavit illam: qui scis? quis id dixit tibi? 250
 
“quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,
 
eum argentum sumpsisse apud Thébas ab danista faenore,
 
id paratum et sese ob eam rem id ferre.”
Periphanes
Certo ego occidi.
← Önceki Perde 2 · 6 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi