Perde 2
[Textpart 2]
arma referunt et iumenta ducunt.
Periphanes
Nimis factum bene.
Epidicvs
Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,
210
binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias,
filios suos quisque visunt.
Periphanes
Hercle rem gestam bene.
Epidicvs
Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit,
obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus,
eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim?
215
pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.
quom ad portam venio, átque ego illam ílli video praestolarier
et cum ea tibicinae ibant quattuor.
Periphanes
Quicum, Epidice?
Epidicvs
Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,
ubi fidemque remque seque teque properat perdere;
220
ea praestolabatur illum apud pórtam.
Periphanes
Viden veneficam?
Epidicvs
Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.
Periphanes
Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?
Epidicvs
Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.