Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Quid istanc quam emit, quanti eam emit?
Thesprio
Vili.
Epidicvs
Haud istuc te rogo.
Thesprio
Quid ígitur?
Epidicvs
Quot minis?
Thesprio
Tot: quadraginta minis.
 
íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore,
 
in dies minasque argenti singulas nummis.
Epidicvs
Papae.
Thesprio
Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit. 55
Epidicvs
Di immortales, ut ego interii basilice.
Thesprio
Quid iam? aut quid est,
 
Epídice?
Epidicvs
Perdidit me.
Thesprio
Quís?
Epidicvs
Ille qui arma pérdidit.
Thesprio
Nam quíd ita?
Epidicvs
Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas
 
mittebat—sed taceam optumum est,
 
plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est. 60
← Önceki Perde 1 · 6 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi