Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Quid rogas?
Epidicvs
Vbi árma sunt Stratíppocli?
Thesprio
Pól illa ad hostis transfugerunt. 30
Epidicvs
Armane? 30
Thesprio
Atque equidem cito. 30
Epidicvs
Sérione dicis tu? 30
Thesprio
Sério, inquam: hostes habent.
Epidicvs
Édepol facinus improbum.
Thesprio
At iam ante alii fecerunt idem.
 
erit illi illa res honori.
Epidicvs
Qui?
Thesprio
Quia ante aliis fuit.
 
Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:
 
travolaverunt ad hostis. 35
Epidicvs
Tum ille prognatus Theti 35
 
sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.
 
id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
 
si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
Thesprio
Supersede istis rebus iam.
Epidicvs
Tu ipse, ubi lubet, finem face.
← Önceki Perde 1 · 4 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi