Thesauros Edebiyat Komedya Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Quám quidem te iam diu
Epidicvs
perdidisse oportuit.
Thesprio
Mínus iam furtificus sum quam antehac.
Epidicvs
Quid ita?
Thesprio
Rapio propalam.
Epidicvs
Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.
 
nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
 
vix adipiscendi potestas modo fuit. 15
Thesprio
Scurra es. 15
Epidicvs
Scio 15
 
te esse equidem hominem militarem.
Thesprio
Audacter quam vis dicito.
 
quid ais? perpetuen valuisti?
Epidicvs
Varie.
Thesprio
Qui varie valent,
 
capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus.
Epidicvs
Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde.
Thesprio
Probe.
Epidicvs
Quid erílis noster filius? 20
Thesprio
Valet púgilice atque athletice. 20
← Önceki Perde 1 · 2 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi