Thesauros Edebiyat Komedya Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 3]
Quidquid est, ipse ibit potius.
Cappadox
Pro deum atque hominum fidem,
 
hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? 695
 
obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
Planesivm
Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
 
bene et pudice me domi habuit.
Therapontigonvs
Haud voluntate id sua:
 
Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;
 
nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. 700
Phaedromvs
Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere.
 
mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,
 
siquidem voltis quod decrero facere.
Therapontigonvs
Tibi permittimus:
Cappadox
Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.
Therapontigonvs
Quódne promisti? 705
Cappadox
Qui promisi? 705
Phaedromvs
Lingua. 705
Cappadox
Eadem nunc nego. 705
 
dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
Phaedromvs
Nihil agit, collum obstringe homini.
← Önceki Perde 5 · 9 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi