Thesauros Edebiyat Komedya Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 3]
non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.
Cappadox
vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
 
postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;
 
pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret.
 
verum amici compulerunt: reddit argentum domo. 685
 
nunc domum properare certumst.
Therapontigonvs
Heus tu, leno, te volo.
Phaedromvs
Et ego te volo.
Cappadox
At ego vos nolo ambos.
Therapontigonvs
Sta sis ilico,
 
atque argentum propere propera vomere.
Cappadox
Quid mecum est tibi?
 
aut tibi?
Therapontigonvs
Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium
 
atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent. 690
Phaedromvs
Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
 
ferreo ego dico.
Cappadox
At ego vos ambo in robusto carcere
 
ut pereatis.
Phaedromvs
Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.
← Önceki Perde 5 · 8 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi