Thesauros Edebiyat Komedya Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 3]
Iam iam faciam ut iusseris.
Therapontigonvs
Quando vir bonus es, responde quod rogo.
Cappadox
Roga quód lubet.
Therapontigonvs
Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,
 
te omne argentum redditurum? 710
Cappadox
Non commemini dicere. 710
Therapontigonvs
Quid? negas?
Cappadox
Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?
Therapontigonvs
Me ipso praesente et Lycone tarpezita.
Cappadox
Non taces?
Therapontigonvs
Non taceo.
Cappadox
Non ego te flocci facio; ne me territes.
Therapontigonvs
Me ipso praesente et Lycone factum est.
Phaedromvs
Satis credo tibi.
 
nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: 715
 
libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, †
 
haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
Therapontigonvs
Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
Cappadox
Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
 
et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. 720
← Önceki Perde 5 · 10 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi