Thesauros Edebiyat Komedya Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
Cappadox
ut ego potius comedim quam ille. 560
Therapontigonvs
Iusseram salvere te. 560
Cappadox
Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
 
in Epidaurum, hic hodie apud me—numquam delinges salem.
Therapontigonvs
Bene vocas, verum locata res est—ut male sit tibi.
 
sed quid agit meum mercimonium ápud te?
Cappadox
Nil apud mé quidem,
 
ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. 565
Therapontigonvs
Quid est? 565
Cappadox
Quod fui iuratus feci.
Therapontigonvs
Reddin an non virginem,
 
prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia?
Cappadox
Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
 
illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
 
male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo. 570
Therapontigonvs
Mihin malum minitare?
Cappadox
Atque edepol non minitabor, sed dabo,
 
mihi si perges mólestus esse.
Therapontigonvs
Leno minitatur mihi,
← Önceki Perde 4 · 7 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi