Thesauros Edebiyat Komedya Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Dabuntur, cras peti iubeto.—
Cappadox
Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
 
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
 
sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
 
periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo. 530
 
quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
 
nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.—
[Textpart 3]
Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia,
Therapontigonvs
sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
 
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, 535
 
quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
Lyco
Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
 
sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
Therapontigonvs
Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
Lyco
Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, 540
 
nec daturus súm.
Therapontigonvs
Idem ego istuc quom credebam credidi,
 
te nihil esse redditurum.
Lyco
Quor nunc a me igitur petis?
Therapontigonvs
Scire volo quoi reddidisti.
← Önceki Perde 4 · 5 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi