Thesauros Edebiyat Komedya Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
Palinvrvs
Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
 
solet ésse.
Phaedromvs
Quid opust verbis? vinosissima est;
 
eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores, 80
 
de odore adesse me scit, aperit ilico.
Palinvrvs
Eine hic cum vino sinus fertur?
Phaedromvs
Nisi nevis.
Palinvrvs
Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
 
ego nobis afferri cénsui.
Phaedromvs
Quin tu taces?
 
si quid super illi fuerit, id nobis sat est. 85
Palinvrvs
Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
Phaedromvs
Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
Palinvrvs
Ita faciam.
Phaedromvs
Agite bibite, festivae fores;
 
potate, fite mihi volentes propitiae.
Palinvrvs
Voltisne olivas aut pulpamentum aut capparim? 90
Phaedromvs
Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
Palinvrvs
Profundis vinum: quae te res agitant?
← Önceki Perde 1 · 6 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi