Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
ubi ea est, quae gestitavit?
Halisca
Hic in proximo.
Phanostrata
Istic quidem edepol mei virí habitat gener.
 
Ne obloquere rusus. perge porro dicere.
 
quot annos nata dicitur? 755
Halisca
Septemdecim. 755
Phanostrata
Mea est.
Lampadio
East: u numerus annorum attulit.
Halisca
Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam.
Lampadio
At pol ego sunt, quaero tertiam.
Phanostrata
Quod quaeritabam, filiam inveni meam.
Halisca
Aequom est reponi per fidem quod creditum est, 760
 
ne bene merenti sit malo benignitas.
 
nostra haec alumna est, tua profecto filia:
 
et redditura est tuam tibi, et ea gratia
 
domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,
 
exquaeritote: ego serva sum. 765
Phanostrata
Aequom postulas. 765
Halisca
Illius égo istanc esse malo gratiam.
 
sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi.
← Önceki Perde 4 · 8 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi