Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se 710
Halisca
vita interemeret, tum éam mihi opinor excidisse.
Lampadio
Cistellam haec mulier perdidit. taceamus, era, parumper.
Halisca
Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto
 
servare iussit, qui suos Selenium parentes
 
facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva, 715
 
quam quaedam meretríx ei dedit.
Lampadio
Nostram haec rem fabulatur,
 
hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit.
Halisca
Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.
 
mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.
Lampadio
Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare, 720
 
sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat.
 
nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.
 
quid quaeritabas?
Halisca
Mí homo et mea mulier, vos saluto.
Phanostrata
Et nos te. sed quid quaeritas?
Halisca
Vestigium hic requiro,
 
qua aufugit quaedam aestio 725
Lampadio
Quid id? quid nam est? 725
← Önceki Perde 4 · 5 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi