Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem, 680
Halisca
qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.
 
nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.
 
nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,
 
cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.
 
actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam. 685
 
nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.
 
sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.
 
nam et intús paveo et foris fórmido,
 
ita núnc utrubique metús me agitat.
 
ita súnt homines miseré miseri:
 
ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet, 690
 
quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.
 
sed mémet morór, quom hoc agó setius.
 
Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice,
 
oculís investíges, astúte augura.
Lampadio
Era. 695
Phanostrata
Hém quid est? 695
Lampadio
Haec ést. 695
Phanostrata
Quis est? 695
← Önceki Perde 4 · 3 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi