Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
Lampadio
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
 
sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet 655
 
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
 
faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
Phanostrata
Quid agis, Lampadio?
Lampadio
Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?
 
nam hinc ab ostio iacentem sustuli.
Phanostrata
Quid nuntias
 
super anu? 660
Lampadio
Scelestiorem in terra nullam esse alteram. 660
 
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
 
nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
 
quovis exitio interire.
Phanostrata
Di, obsecro vostram fidem.
Lampadio
Quid deos obsecras?
Phanostrata
Servate nos.
Lampadio
Quid est?
Phanostrata
Crepundia
 
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem. 665
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi