Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
tu tua me oratione, mulier, quisquis es. 610
Lampadio
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
 
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
 
ea uxór diem obiit. iam scis?
Melaenis
Teneo istuc satis.
 
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
 
prior pósterior sit et posterior sit prior? 615
Lampadio
Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
 
prius grávida facta est priusque peperit filiam;
 
eam póstquam peperit, iussit parvam proici:
 
ego eam proieci, ália mulier sustulit,
 
ego inspectavi. érus hanc duxit postibi. 620
 
eam núnc puellam filiam eius quaerimus.
 
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
Melaenis
Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
 
nunc intellexi.
Lampadio
Dis hercle habeo gratiam,
 
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.— 625
Melaenis
Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
 
quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
← Önceki Perde 2 · 19 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi