Thesauros Edebiyat Komedya Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas
Selenivm
esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum. 105
Lena
Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
 
faciam.
Selenivm
Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
 
si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
 
eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
 
sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris. 110
 
accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
 
ego volo ire.
Gymnasivm
Vt mi excivisti lacrimas.
Selenivm
Gymnasium mea,
 
bene vale.
Gymnasivm
Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
 
ibis?
Selenivm
Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
Gymnasivm
Amiculum hoc sustolle saltem. 115
Selenivm
Sine trahi, cum egomet trahor. 115
Gymnasivm
Quando ita tibi lubet, vale atque salve.
Selenivm
Si possim, velim.—
← Önceki Perde 1 · 7 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi